monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA.
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT III. DE DIALECTICA., , . . . <<<    

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT III. DE DIALECTICA., DE MATHEMATICA.

1 Mathematica, quam Latine possumus dicere doctrinalem, scientia est quae abstractam considerat quantitatem.
2 Abstracta enim quantitas dicitur, qua intellectus a materia separatur vel ab aliis accidentibus: ut est, par, impar, vel alia huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus.
3 Haec ita dividitur: Divisio mathematicae in Arithmeticam.
4 Musicam.
5 Geometriam.
6 Astronomiam.
7 Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se.
8 Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis.
9 Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum.
10 Astronomia est disciplina cursus coelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.
11 Quas suo loco paulo latius exponemus, ut commemoratarum rerum virtus competenter possit ostendi.
12 Modo de disciplinarum nomine disseramus.
13 Disciplinae sunt quae, sicut iam dictum est, nunquam opinionibus deceptae fallunt; et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessario suas regulas servant.
14 Hae nec intentione crescunt, nec subductione minuuntur, nec aliis varietatibus permutantur; sed in vi propria permanentes, regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt.
15 Has dum frequenti meditatione revolvimus, sensum nostrum acuunt, limumque ignorantiae detergunt, et ad illam inspectivam contemplationem, si tamen sanitas mentis arrideat, Domino largiente, perducunt.
16 Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum, in libro primo Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes (ut sunt homines acerrimi ingenii) excoluisse sibi reliquas latius disciplinas.
17 Quas merito sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent: quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possumus corde respicere.
18 Quocirca tempus est ut de eis singillatim ac breviter disserere debeamus.
Cassiodorus HOME